GEMMA

GEMMA
GEMMA
Aeolice quicquid ad ornarum induitur, ab εἷμα, Aeol. ἕμμα, et addito digamma γἐμμα. Unde Latini videri queant fecisse vocem gemma de lapillo pretioso ac pellucido, qui auribus collo et digitis induitur ad ornatum. At maior ceteris, qui ad ornatum destinantur, cantes dicitur. Ut enim lapis aliquis gemma sit, non solum τὸ λεῖον, τὸ πμκνὸν, τὸ ςτιλπνὸν, τὸ διαφανὲς καὶ τὸ πάνιον, laevor, durities, splendor, diluciditas et raritas, sed etiam τὸ μικρὸν, parvitas, facit. Quamvis et e gemmis cavatis pocula olim facta, certum est: nam et amplissimae quaedam reperiuntur, ut achates, lychnitae, carbunculi, chalcedonii et similes. Sed huiusmodi patvi t rari lapilli, qui proprie gemmae sunt, ad annulos praecipue sculpebantur; fuitque hic primus ac vetustissimus eorum apud Graecos usus, ut sic sculpti auro includerentur, digitoque gestarentur, ad signandum. Proinde gemma proprie σφραγις est. Plin. de Obsidiano lapide, Multi et gemmas ex eo faciunt, i. e. σφραγῖδας seu σφραγίδια, annulos signatorios. In quem usum eligebantur, quibus nec minima forma, nec grandior, coneniebat. Hinc quoddam genus Satdae gemmae, quae paulo amplior esse, δίϚημον dixêre, quasi duplicis σφραγῖδος magnitudinem haberent. Caedebanturque non in longitudinem, sed ovali plerumque figurâ erant etc. Etiam vero gemma in annulo Gr. ψῆφος. Ita enim Suid. ψῆφον καλου-μεν λίθον τὸν εν τῷδακτυλίῳ καὶ τῶ χρημάτων ἀριθμόν, Lapillum vocamus, tum lapidem in annulo, tum pecuniarum numrum. Unde annuli ἄψηφοι Artemid. sunt annuli gemmis carentes, l. 2. c. 5. qui aliis ἄπειροι. Vide Aristot. l. 3. Pbys. Ausc. c. 9. item ἄλιθοι. Annulorum enim apud Vett. quidam gemma carebant, quidam habebant, eamque vel figurâ aliquâ insignem, vel nullâ. Plin. l. 33. c. 1. Multis hoc modis, ut cetera omnia, luxuria variavit, gemmas addendo exquisiti fulgoris, censuque opimo digitos oner ando: mox et effigies varias caelando, ut alibi ars, alibi materia esset in pretio. Alias deinde gemmas violari nefas putavit. ac ne quis signandi causam in annulis esse intelligeret, solidas induit. Quid quod duas gemmas (forte et plures) in annulo insertas fuisse, videre est ex Ep. Valeriani Imp. ubi annuli bigemmei uncialis fit mentio, apud Trebell. Pollion. in Claud. Notat aucem hîc Ael. Everh. Vorst. Comm. de Ann. orig. nullum fuisse lapidis pretiosi genus, modo aut scalpro aut caelo corrumpi posset quod antiquis illis luxuriae Magistris intactum fuerit relictum: solo adamante, ob insolitam, uti tum credebatur, duritiem, excepto; sed et hîc quomodo vitiaretur, nostrâ aetate reperisse Mediolanensem quendam Iacobum Tresciam, qui Philippi Hispaniarum Regis gentilitia insignia adamanti summâ arte insculpserit. Interim, licet omnes fere gemmae ad usum sigillorum inciderentur aut caelarentur, tres tamen maxime omnium ad hunc usum aptabantur, achates, onyx et sarda, eo quod ceram non traherent, pulcherrimeque ac sine labe effigiem exprimerent. Vitreas gemmas in annulis vulgus usurpasse, tradit Plin. supra laudatus l. 35. c. 6. Ceterum imagines, quae gemmis incidebantur, aliae erant cavae, quae scalpro fiebant: aliae extuberantes prominentesque, quae caelo; unde et, quae eiusmodi imagmem exhibebant, Ectypae
dicebantur, ὐπὸ τοῦ ἐκτὸς ἔχειν τὸν τύπον. Senec. de Benef. l. 4. c. 26. Paulus Praetorius in convivio quodam Tiberii Caesaris habens imaginem ectypâ et prominente gemmâ. Talis itaque annulus, qui gemmam habet, tribus constat partibus, orbiculo, qui ipsa est eius περιφέρεια, palâ Gr. πυελῷ seu σφενδόνῃ, cui gemma inseritur et gemmâ. Sed et, sicut e succino et ebore, ita ex integris gemmis annulos factos legimus. Ita ex sarda integra annulum cum pala aurea et circulo argenteo, exhibet Gorlaeus Dactylioth. sua n. 101. Nec omittendum, quid sibi apud Iv. Sat. 1. l. 1. v. 68. velit Gemma uda. Nempe, cum obsignarent olim literas tabulasque, lino, quo illae constringebantur ac obligabantur, ceram vel cretam imponebant, in quam sigillum imprimerent, sed prius salivâ madefactum, ne cera illi adhaereret. Unde Scholiastes Iuv. ad. l. cit. udam gemmam interpretatur salivâ tactam, propter signaculi impressionem. Et Ovid. Trist. 1. 5. Elge. 4. v. 5.
Flens quoque me scirpsit: nec quâ signabar, ad os est
Ante, sed ad madidas Gemma relata genas, etc.
Vide Ioh. Kirchmann. de Ann. c. 3. et 7. ut et infra ubi de Signandi ritu. Quae vero minores essent, quam ut annulis inservirent gemmae, ad pocula transserebantur, uti de uxoribus Regum Magnatumque virorum conscribit Epiphan. attificio iuz. τῆς λιθοκολλητικης, quo gemmae poculis aureis includebantur, uti hîc videre est, ubi de Auro gemmato et Poculis gemmaiis. Inde ad hominem ornandum usus transsatus, et quidem corporis partes, quae gemmis margaritisque ornari solerent, Mahil. expressit hoc ver su.
Perque caput ducti lapides, per colla, manusque.
Nec adhuc Plini aetate tunicis vestibusque illatae sunt. Postmodum vero vestium gemmis ae margaritis consertarum luxus invaluit, uti ex Hist. Aug. Scriptoribus liquet. Quod a feminis primum usurpatum, inde ad meliorem sexum transiit. Vide de inepta ostentatione Impp. Graecorum in gemmis vestitui infixis, Nicetam Choniatem, Luithprand. Ticin. et eius Imperii Ann. Nullus tamen prodigiosior luxus, quam qui Gemmas ad pedes ambitiose abiecit et calcari docuit. Non enim Carinus Imp. in calceis fibula gemmea solum usus est apud Vopisc. sed et Diocletianus, auctore eutrop. l. 9. adorari se iussit, eamque ob rem ornamenta gemmarum vestibus calceamentisque addidit: cum prius Imperii insigne in chlamyde prupurea tantum esset. Imo idem non minori luxu prius iam usitatum ab Heliogabalo, testatur Lamprid. his verbis: Habuit in calceamentis gemmas et quidem sculptas, quasi possent sculpturae nobilium artificum videri in gemmis, quae pedibus adhaerebant. Idem de Alex. Seu. eadem refert. Et sane sequioris aevi Impp. idem factitasse dubium non est; cum de Carolo Mag. Eginhard. testetur, Hadriani et Leonis Pontificum hortatu calceos auro gemmisque distinctos induisse. Atque hactenus tolerabilis ambitio forte fuit, cum sunmmorum Principum splendorem haec cimelia auxêre, sed quod inferioris notae homines, seminae inprimis, eodem luxu procedere ausi sunt, id vero stuporem omnem superat. De iis certe agens Plin. l. 9. c. 35. Gemmas, inquit, non tantum crepidarum obstragulis, sed et totis socculis addunt. Neque enim Gemmas gestare iam Margaritas satis est, nisi calcent, ac per uniones etiam mabulent satis est. Unde Lamprid. in Heliogab. Facta sunt, inquit, Senatusconsulta ridicula, de Legibus Matronalibus: quae quo vestitu incederent, et quae aurum vel gemmas in calceamentis haherent. QUibus accinens Tertull. l. de cultu feminarum c. 7. Et in perombus, ait, uniones emergere de luto cupiunt. Ut hinc discas: non tantum socculis elegantioribus, quorum usus nitidum solum petit, addita fuisse gemmarum unionumque ornamenta, sed etiam crassioribus altioribusque calceamentis, quae siccum praebent adversus limum lutumque pedibus integumentum. Vide B. Balduin. de Calceo antiquo c. 6. Nec nudae gemmae suffecêre luxui, sculptas eas et quidem in calceamentis quoque esse oportuit. Iterum Lamprid. Heiiog. Habuit et in calceamentis gemmas, et quidem sculptas: quod risum omnibus movit, quasi possent sculpturae nobilium artificum videri in gemmis, et quae seqq. vide supra. ut de gemmatis ensium capulis, galeis, lectis, matellis, vehiculis, totaque adeo suppellectile, nihil addam. Originem quod attinet, de illa sic Plin. Prooem. l. 37. Quae fuerit origo gemmarum, et quibus initiis in tantum admir atio haec exarserit, diximus ---- in mentione auri annulorumque. Dixerat autem c. de auro et annulis, Maior vitae ratio circa hoc instrumentum esse coepit, incertum a quo tempore. Videmur tamen posse in externis auctoritatem eius intelligere circa Polycratem Sami tyrannum, cui dilectus ille annulus in mare abiectus. Ubi plurimam apud Graecos, Polycratis eius tempore, iam fuisse auctoritatem gemmarum innuit. Idem l. 37. c. 1. victoriam Ponticam pompeii Mag. primum ad margaritas gemmasque mores Urbis inclinasse, tradit. At antiquior longe illarum in Sacris usus, uti ex Hist. Mosaica patet, ubi de Pectorali Sacro iuris Sacerdotis Summi, cui XII. gemmas inseri iussit Deus, Exod. c. 28. integro, vide infra in hac voce. Potto gemmae, non caelari, sed scalpi et cavari proprie dicebantur, ut quae ad signandum impressas haberent figuras, quas in cera exprimerent, vide supra ubi de Cabitariis et Cavatoribus. Nonnullae et
perforabantur, ut filo ad monilia inseri possent, et collo suspendi. Poliendis autem et limandis scalpendisque Cypriae et Armeniae cotes accommodatae erant. Idem fiebat adamantis fragmentis auro inclusis, hodie adamante in minutissimum pulverem contrito. Vide quoque infra Smiris. Interim et Ectypae gemmae meminit Senec. d. l. quae non incisa erat depressis figuris, sed eminentem habebat et expressam imaginem, id quod caelare vocavêre: verum illa signando non erat. Salmas. ad Solin. p. 1046. De colore fulgoreque earum diximus aliquid supra in voce Color: de vitiis hîc passim, vide Pterygia, Pulvis, Pucta, Repumicatio. Adde de stellis earum venisque, in voce stella: aliquid etiam vide in verbo Substerni: de umbunculis parvorum in voce Umbo. Ut de adulterio verbum adiciam, gemmas adulterare tingendo crystallo primi Indi reperêrunt, teste Plin. c. de Smaragdis, ubi vitrum crystalli voce eum intelligere idem Salmas. docet. Inde vitreae gemmae, pro falsis, in Hist. Aug. et vitreum absolute, de falso lapid apud Tertullian. Tanti vitreum, quanti margaritum: uti vicissim gemma, pro vitro, non uno Mart. loco. Nempe vitrum intellige κρυςταλλοφανὲς, h. e. in translucente candidum, cui intr vitri genera ac colores maximus honos ac pretium fuit. Hinc gemmeus miles, in ludo latrunculorum, apud Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 20. cuius epigraphe calculi. etc.
Insidiosorum si ludis bella laironum,
Gemmeus iste tibi Miles, et hostis erit.
Compositores gemmarum occurrunt apud Plin. l. 37. c. 6. de gemmato auro iam dictum. Plura de Gemmis, vide praeter Plin. saepe laudat. apud Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 89. et 380. ubi de distinctione gemmarum et lapillorum apud Latinos (Graeci enim λίθον de gemma quoque dicunt) p. 132. Et 564. ubi de sexu gemmarum, e quibus mates colore austeriore ac nigriore fulgent, feminae dilutioris coloris sunt, alibique: Anselmum Boethium insuper de Gemmarum et Lapidum Hist. Ioh. Latium et Franc. Ruaeum de Gemmis, Baccium item, et ad eum Gobelchoverum, A. Riv. et in Exod. c. 28. integrum ubi de Rationali aut Pectorali Pontificis, Alios; ut et hîc de illarum unaquaque suo loco.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • gemma — gemma …   Dictionnaire des rimes

  • Gemma — may refer to one of several things;Physical and life sciences* A traditional name for the star Alpha Coronae Borealis. * A gemma, an asexual reproductive structure in plants and fungi. * A genus of clam ( Gemma ) in the family Veneridae; see… …   Wikipedia

  • GEMMA — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Gemma est un nom propre qui peut désigner : Sommaire 1 Sainte chrétienne 2 Sciences et techniques …   Wikipédia en Français

  • Gemma — (Ареццо,Италия) Категория отеля: Адрес: 52020 Ареццо, Италия Описание …   Каталог отелей

  • Gemma — f English, Irish, and Italian: from a medieval Italian nickname meaning ‘gem, jewel’. It has been chosen in modern times mainly because of its transparent etymology. Among Roman Catholics it is sometimes chosen in honour of St Gemma Galgani… …   First names dictionary

  • gemma — GÉMMA s. art. (astron.) perla (art.), (reg.) casa (art.), cociorva (art.), coliba (art.). (gemma este steaua cea mai strălucitoare din coroana boreală.) Trimis de siveco, 05.08.2004. Sursa: Sinonime …   Dicționar Român

  • gemma — / dʒɛm:a/ s.f. [lat. gemma germoglio e pietra preziosa ]. 1. (bot.) [insieme costituito dall apice vegetativo meristematico e dagli abbozzi fogliari da esso formati] ▶◀ bottone, occhio. 2. [scaglia di materiale pregiato opportunamente lavorata]… …   Enciclopedia Italiana

  • Gemma — Gem ma, n.; pl. {Gemm[ae]}. [L., a bud.] 1. (Bot.) A leaf bud, as distinguished from a flower bud. [1913 Webster] 2. (Biol.) A bud spore; one of the small spores or buds in the reproduction of certain Protozoa, which separate one at a time from… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Gemma [1] — Gemma (lat.), 1) Edelstein, s. Gemmen; 2) (Bot.), Knospe, die aus einem Stängel od. Aste hervorgetretene Anlage zu einem neuen Aste od. Gipfeltriebe od. zu einer Blüthe. Daher Gemmatus, beknospet, d.h. mit Knospen versehen; Gemmation, die… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Gemma [2] — Gemma, 1) Regnier, geb. zu Dockum in Friesland (daher sein Beiname Frisius), war Professor der Medicin u. der Mathematik in Löwen u. st. 1555; er schr. u.a.: Methodus arithmeticae pract., Antw. 1540 u.ö., zuletzt Wittenb. 1611; De principiis… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”